- CORPORALE
- CORPORALEseu Corporale Pallium, aut Corporalis Palla, Chrismale item, Graecis Καλυμμάτιον, θρόνος, et recentioribus Α᾿ντιμίνσιον, dicitur in Communione Pontificia, palla, quâ Sacrificium, ut vocant, in Altari contegitur: quam lineam debere esse, docet Alcuinus, de Div. Offic. et Liber. Ord. S. Victoris Paris. MS. c. 20. Corporalia autem de purissimo et nitidissimo panno praeparari oportet, et in capsulis mundis vel lineis sacculis diligenter complicata reponi. De ritu ea abluendi, vide Durand. Ration. l. 4. c. 29. n. 2. In medio eius Graeci, contra consuetudinem Latinorum, acu pingunt montem Calvariae cum cruce superposita: subter vero Christum effigiant mortuum iacentem, atque Angelis circumdatum: in quatuor autem veli angulis quatuor illa animalia, Euangelistarum symbola, efformant, eique applicant bursam, in qua reliquias SS. martyrum inclusas, sigillis, mastiche ac cerâ, occludunt etc. Antiquitus latius erat, sic ut etiam calicem operire posset, quod hodieque Carthusiani observant: hodie tamen adhibetur eô fini exiguum Corporale, quod Palla seu Animetta dicitur, et una cum Corporali benedicitur. Explicatur autem ante offertorium, in Missa sollenni, a Diacono, postquam Chorus cecinit, Et incarnatus est: apud Dominicanos vero post Epistolam etc. Vide Car. du Fresne, Glossar. et Dominicum Macrum in Hierolex. ubi de Corporali Festo varia adicit, A. item Rivetum, Summae Controv. Tr. 2. Qu. 33.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.